- LUCELA
- LUCELAVallis, Iutassi montanis inclusa est, ad laevam Bitsae amnis, cuius supremum locum Coenobium cognomineoccupat Coepit id non multo pos™, quam Cistericensis propositi religio apud Burgundos inttoducta eslet, A. C. 1030. Fundatores fuêre Hugo de Calmillis, Amedeus de Novo Castro et Richardus de Monte Falcoms, viri illustres atque nobiles, Primus sodlaim praesul Christianus quidam fuit. Agnoscunt Lucelensem Abbatem superiorem suum feminae eiusdem ordinis, quae tum Michelveldiae, dimidio infra Badileam miliari, ubi nunc Pandochium est, considentespostea Blotshemium, in vicinum Suntgoiae pagum, concessêre, templo ibi cum monasterio, condito. Germ. Lutzel. Vide Christ. Urstisium Hist. Basil. Epit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.